Liber Isaiae Prophetae*

Caput 65: Versus 10

Campestria.ID.Alii saltus, unde:Dominus revelabit condensa silvarumPsal. 18., ut latrones ibi latitare desistant, et bestiae venenataque animalia in Ecclesiam Dei transeant.In caulas gregum.Alia translatio habet Saronas, quae est regio inter Joppem, et Lyddam atque Jamniam fecunda et pabulosa, sed latronibus infesta: unde interpretaturvallis effundens sanguinem. Et vallis Achor.Ubi Achor filius Charmi de spoliis Jericho furatus cum omni domo periit. Et quia populum turbavit et ibi periit, vocatur locus vallis Achor, id est, turbationis vel tumultus. In quo significatur Gentilitas, sicut et per Saronas, quae interpretaturvallis fundens sanguinem,quae effusione sanguinis plena in tumultu et in turbatione vitiorum manebat. Sed vallis Achor versa est in caulas gregum sive ovilia, et in cubile armentorum, id est, ecclesias, et requiem praedicatorum et aliorum fidelium, qui designantur per armenta et greges ovium.Armentorum.Praedicatorum, qui Ecclesiam armant et defendunt. Armentum enim dicitur ab armando.
(* Traductions européennes)